- LABARUM vel LABORUM
- LABARUM vel LABORUMvexillum militare, a temporibus Constantini Mag. qui contra Maxentium pugnaturus, signo in aere viso, cum verbis: Ε᾿ν τούτῳ νΐκα, In hoc vince, confirmatus, paulo post felici eventu conflixit. Erat autem hasta longa, cum ligno in apice transverso, supra quod corona, cum literis initialibus nominis Graeci IESU CHRISTI: ab hoc pendebat pretiosus pannus, cum Constantini et filiorum iconibus. In num mis quibusdam Principis huius paulo alia labaro forma est, cum verbis: Gloria exercitûs, Virtus copiarum, Unio militum. Hinc Praepositi Laborum, in Cod. Theodos. et Iustiniavaeo. Sigum hoc removit Iulianus Apost Nomen eius hinc arcessit, Greg. Naz. quod Labores finitet. Huic in Gallia olim simile quid dicunt Auriflammam fuisse et Cucullam S. Martini, quibus olim in bellis non sine successu usos Gallorum Reges sunt qui tradant. Vide Euseb. in vita Const. Sozom. l. 1. Turneb. Advers. l. 15. c. 16. Suet. Aug. c. x. Cuiac. de Praep. Lab. De illo sic porro Prudent. l. 1. c. Symmach. v. 488.Christus purpureum gemmanti textus in auro,Signabat Labarum.Nic. Lloyd. Et hoc quidem vexillum, in quo Constantinus, Christianus factus, Christi monogramma describi curavit, de quo vide infra; τῶ ἄλλων τιμιώτερον, ceteris pretiosius et sanctius haberi. Imp. semper praecedere, a militibus adorari et in proeliis a fortissimis militibus ambiri et stipari praecepit, ut habent Auctor Vitae Constantini l. 2. c. 8. et Sozomen. l. 1. c. 4. quos quidem, Milites eos esse plerique autumant, quos Praepositos Laborum vocat Codex Theodos. Interim, non nuperum id et Constantmi duntaxat aevo cognitum, sed iam olim signum militate fuit Romanorum pensile, ex panno aut serico confectum, fimbriis ac aliis ornamentis instructum et transversario antennae specie liguo affixum, a suprema conti parte pendens funiculis: quamvis nomenclatura non nisi apud Scriptores, qui aut Constanrini aetate, aut postea floruêrunt; occurrat; unde in dnbio est, an Romanorum id vexillum proprium fuerit, an vero illud ii a nationibus barbaris accepetint, quod postremum existimare prorsus hcet. Nam quod aliquando in priorum Impp. nummis effictum occurrat. non proprerea Romanorum illud necessario fuit: sed ita in iis exhibetur, ut, quibus id vexilli proprium fuit, gentes domitas fere semper denoter. Prostant divi Aug. numismata, in quibus figura nuda galeata dextrâ Labarum s. contum, cum quadrato siparo fimbriato, tenet, cum hocce lemmate, VOT SUSC PRO SAL ET RED I.O.M. SACR. i. e. Vota suscet ta pro salute et reditu Iovi optimo maximo sacrum. Cusi nempe ii, dum Aug. bella cum Germanis gerert; de quibus actum ab eo triumphum vel certe partam victoriam, indicat rertius eiusdem nummus, in quo scuta Germanica bina decussatim cum spiculis posita, medio inter utrumque stante Labaro. Cui similis pene prostat alter Domitiani, cum Inscr. DE GERM. Neque aliâ exprimitur figurâ in arcu triumphali Marii Avenionesi, in quo spolia de Cimbris effinguntur, cum eorundum vexillis scutisque. Sed et Paunonibus, in Hadriani nummo, et Armenis, eiusmodi vexillum in binis aliis Antonini nummis, tribuitur: Sarmatis praeterea, in nummo eiusdem Antonini, cui subiecta Inser.. DE SARMATIS. Denique in nummo altero Vitellii, Gradivus exprimitur, dextrâ hastam, sinistrâ Labarum, tenens, cum verbis, CONSENSUS EXERCITUUM, qui cusus videtur, propter partas de Germanis victorias, de quibus etiam erecta, in alio eiusdem Imp. tropaea cernuntur, cum lemmate, GERM. CAPT: E' quibus conficit C. du Fresne, Labarum non Romanorum proprim fuisse ab initio vexillum, sed a gentibus domitis, Germanis, Dacis, Sarmatis, Pannonibus, Armenis. acceptum, in victoriarum de illis obtentatum memoriam, eos vexillis suis illud adscripsisse; cum ex nummorum inspectione, devictas provincias, armis maxime, quorum apud illas usus erat, denotari palam sit. Adeoque, cum barbaricum hoc vexillum fuerit, frustra de nomenclatura eiusViri eruditi hatiolari videntur, ut dietere est passim. Postquam autem id, uti dictum, a Constantino ceteris sigms praelatum est, in sequioris aetatis Impp. nummis Christi monogrammate, frequentissime conspicitur: sed et in ipsius Constantini numinsmate, in cuius aversa parte effingitur, cum literis initialibus nominis ΧΠΙΣΤΟΓ, supra siparium, in quo quidem tres globuli describuntur: Labari vero hastile draconem premit. cum Inser. SPES PUBLICA; infra, CONS. At, quod Vert. e Latinis perinde, ac Byzantinis Scriptoribus Labarum vocabant, posteriores Νάρςθηκα s. Ferulam dixere: quamvis postmodum non cadem omnino utique fuit forma. Labarum quippe quadratum erat, ex panno aut serico confectum, monogrammate Christi insigne: Narthex vero ferulae solidae speciem praetulit, quae paulolongior, quam latior, fuit: uti appatet ex Bulla plumbea Balduini II. Imp. CPol. Vide infra in vode Narthex et plura hanc in rem apud C. du Fresne Dissert. de numismatibus Inf. aevi n. 20. Caerum Labarum esse quod in aureis numismatis, Lusitanis et Gallicis: it. in argenteis nummis uncialibus Onolebaciis Ducum Brandeburgicorum, adhuc videtur, aut certe aliquam eius resert similitudinem. Tale itidem, quod in semunciali argemeo Frid. III. Saxon. Elect, cum post Maxmiliani Regis mortem vicem Imperii teneret, asserit Georg. Fabricius Comm. in Poetas Christ. Sed et Labarum pro hasta usurpavit Anselmus in Actis S. Guigneri et Soc. n. 4. et vexillis Rom. Eccl. in quorum processionibus usus est, Labari nomen, quod forte Labari Romani figuram repraesentarent, tribuit Ekkehardus Iun. de Casibus Galli c. 3. Meminit quoque Labari veteris Althelmus de laude Virg. c. 4. ubi ab hostibus devictis ea accepta innuit, apud eund. C. du Fresne in Gloss.Denique cum voti compos remeâsset ad Urbem,Compta triumphorum sortitus labbara Princeps;Inclita Romanis revehens ex hoste tropaea.Idem, quomdo gestari consueverit hoc vesillum, indigitat c. 10.Cuspide vexilli scrobem sulcare memento;Labbara sic equitans per terram tendito dextrâ.Plura vide apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce, ubi eius originem ex Graeco λάφυρον, inter alia, deducit, variosque Auctores citat de Labaro pluribus agentes. Praepositi nomen habuisse, qui vexillo huic praeesset infra dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.